[120]
Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere
audistis se ob sepulturam Heraclei nauarchi pecuniam
Timarchidi numerasse; ne hoc possis1 dicere, 'patres enim
veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus,
dicit, neque de filio dicit. iam hoc quis tum fuit Syracusis
quin audierit, quin sciat, has Timarchidi2 pactiones sepulturae
cum3 vivis etiam illis esse factas? non palam cum
Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui
adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur?
quibus omnibus rebus actis atque decisis producuntur
e carcere, deligantur4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.