[110]
at quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria
adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis
causa incognita condemnasti1? cuius absentis nomen recepisti?
quem absentem non modo sine crimine et sine
teste, verum etiam sine accusatore damnasti? quem hominem?
di immortales! non dicam amicum tuum2, quod apud
homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum
est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro,
nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod
homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum
stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui
C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris,
ceterorum virorum3 fortissimorum hospes fuisset
atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum
tuum quoque nomen adscripsit4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.