[92]
publicae litterae sunt deportatum
Mercurium esse Messanam sumptu publico; dicunt1
quanti; praefuisse huic negotio publice legatum poleam.
quid? is ubi est? praesto est, testis est. proagori Sopatri
iussu. quis est hic? qui ad statuam adstrictus est2.
quid? is ubi est3? vidistis hominem et verba eius audistis.
demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei
loco praeerat. quid? hoc nos dicimus? immo vero ipse
praesens. Romae nuper ipsum istum esse pollicitum sese
id signum legatis redditurum4 si eius rei testificatio tolleretur
cautumque esset eos testimonium non esse dicturos,—dixit
hoc apud vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et
principes Tyndaritanae civitatis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.