[4]
denique
ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes,
misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non
solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis
hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas,
—quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra
ac mari clauderetur,—cum1 vi consilioque cepisset, non solum
incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset
idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae,
cum homines viderent et quid expugnasset et quibus
pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem
habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex
sociorum insula tollendam arbitraretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 clauderetur COpqk: claudebatur r rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.