[47]
verum haec
omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto
atque concedo. sed hoc, homo amentissime, non intellegis
priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus1,
esse sublatum? nam dixit Heius, princeps civitatis2,
princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa
est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam3,
eique faciendae senatorem4 Mamertinum publice praefuisse.
reliqua est materies. hanc Reginis, ut ipsi dicunt—
tametsi tu negare non potes—publice, quod Mamertini
materiem non habent, imperavisti.si et ex quo fit navis,
et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt,
ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis impensum?
at Mamertini in tabulis nihil5 habent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.