[154]
venio nunc ad epistulam Timarchidi1, liberti istius et
accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum
peroraro2. haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis
in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus.
Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de
provincia decessisset, Timarchidi3 manu scripta. recita.
EPISTVLA TIMARCHIDI4. TIMARCHIDES VERRIS ACCENSVS
SALVTEM DICIT. Iam hoc quidem non reprehendo5 quod
adscribit6 'accensus'; cur enim sibi hoc7 scribae soli sumant8,
'L. PAPIRIVS SCRIBA'? volo ego hoc esse9 commune accensorum,
lictorum, viatorum. FAC DILIGENTIAM ADHIBEAS,
QVOD AD PRAETORIS EXISTIMATIONEM ATTINET. Commendat
Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. bono
praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur
diligentia atque auctoritate. HABES VIRTVTEM,
ELOQVENTIAM10.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Timarchidi cO: -is Vp rell.
2 peroraro cO: -abo Vp rell.
3 Timarchidi cO: -is Vp rell.
4 Recita. Epistula Timarchidi V: Recita epistolam. Timarchides Zumpt, edd.: om. O et in lac. π
5 Apronio ante salutem add. edd.
6 quod adscribit cO: quod adscripsit p rell.: cum scribat V
7 hoc sibi V
8 assumant O
9 hoc esse V: esse hoc πk: hoc om. O
10 eloq. VO: atque eloq. p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.