[145]
at quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot
scelerum suscipiendorum causa? nulla, iudices, praeter
praedandi novam singularemque rationem. nam ut illi
quos a poetis accepimus, qui1 sinus quosdam obsedisse maritimos
aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse
dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficere2 possent,
sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae
partibus imminebat. quaecumque navis ex Asia, quae ex
Syria, quae Tyro, quae Alexandria3 venerat, statim certis
indicibus et custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias
coniciebantur, onera atque merces in praetoriam
domum deferebantur. versabatur in Sicilia longo intervallo
alter non Dionysius ille nec Phalaris,—tulit enim illa
quondam insula multos et crudelis tyrannos,—sed quoddam
novum monstrum ex vetere4 illa immanitate quae in isdem
locis versata esse dicitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.