[107]
Henna autem, ubi ea quae
dico gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edito,
quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes,
tota vero ab omni aditu circumcisa atque directa1 est; quam
circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni
tempore anni, locus ut ipse raptum illum virginis, quem iam
a pueris accepimus, declarare videatur. etenim prope est
spelunca quaedam conversa ad aquilonem infinita altitudine,
qua ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse
abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito
non longe a Syracusis penetrasse sub terras, lacumque in eo
loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani
festos dies anniversarios agunt celeberrimo virorum mulierumque
conventu.propter huius opinionis vetustatem,
quod horum in his2 locis vestigia ac prope incunabula reperiuntur
deorum, mira quaedam tota Sicilia privatim ac
publice religio est Cereris Hennensis. etenim multa saepe
prodigia vim eius numenque declarant3; multis saepe in
difficillimis rebus praesens auxilium eius oblatum est, ut
haec insula ab ea non solum diligi sed etiam incoli custodirique
videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.