[112]
fuit in illis nauarchis Heracliensis1
quidam Furius,—nam habent illi non nulla huiusce
modi Latina nomina,—homo, quam diu vixit, non domi
suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. in
quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere
laederet,—nam id quidem, quoniam moriundum videbat,
sine periculo se2 facere intellegebat,—verum morte proposita,
cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret,
defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in
Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudelitatis
ex illa oratione commonefiat. in qua docet quot
a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque
dimiserit3, quot secum habuerit; item de ceteris navibus
dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur.
ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur;
clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum
plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute4
quam de sua vita lacrimas matris valere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.