[158]
de quo hoc1 homine auditum est umquam, quod tibi
accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae,
partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam
multitudinem deicerentur? tot homines in Asia nocentes,
tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa
Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis2?
novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus
Graecis monstri simile. non crederem hoc de statuis
nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud
omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum
in monumentis eius modi non nulla religione deorum
consecrari arbitrentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.