[4]
erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate
in aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa
pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate,
quae non modo istum hominem ingeniosum et intellegentem,
verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas
appellat, delectare possent, unum Cupidinis marmoreum
Praxiteli; nimirum didici etiam, dum in istum inquiro,
artificum nomina. idem, opinor, artifex eiusdem modi
Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem
Thespiae visuntur; nam alia visendi causa nulla est.
atque ille L. Mummius1, cum Thespiadas, quae ad aedem
felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa
tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus,
non attigit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 L. falso in R deesse dicitur
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.