[9]
quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre
praetore, nullaene consensiones factae esse dicuntur? nihil
sane quod ad senatum populumque Romanum pervenerit,
nihil quod iste publice Romam scripserit; et tamen coeptum
esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. id
adeo non tam ex re quam ex istius factis decretisque cognosco.
ac1 videte quam non inimico animo sim acturus:
ego ipse haec quae ille quaerit, quae adhuc numquam
audistis, commemorabo et proferam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.