[96]
hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini
postea, viri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla
neque tam ex nobili civitate. Chrysas est amnis qui per
Assorinorum agros fluit; is apud illos habetur deus et religione
maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam
viam qua Assoro itur Hennam; in eo Chrysae simulacrum
est praeclare factum e marmore. id iste poscere Assorinos
propter singularem eius fani religionem non ausus est;
Tlepolemo dat et Hieroni negotium. illi noctu facta manu
armataque veniunt, foris aedis effringunt; aeditumi1 custodesque
mature sentiunt; signum quod erat notum vicinitati
bucina datur; homines ex agris concurrunt; eicitur fugaturque
Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae
praeter unum perparvulum signum ex aere desideratum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 aeditumi Gellius xii, 10, 6 `in exemplaribus fidelissimis' invenisse se testatur: aeditui codd.: aeditimi malit Hirschfelder
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.