[134]
acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam
et simulatam emptionem quam si qui1 clam surripiat aut
eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam
esse arbitrantur referri in tabulas publicas2 pretio adductam
civitatem, et pretio3 parvo, ea quae accepisset a maioribus
vendidisse atque abalienasse. etenim mirandum in modum
Graeci rebus istis, quas nos4 contemnimus, delectantur5.
itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illos6
quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi
florentissimique essent; apud eos autem quos
vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinquebant,
ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia
videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.