[57]
ridiculum est me1 nunc
de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim; verum
tamen quantum intersit videte. iste cum aliquot abacorum
faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia
verum etiam Romae in iudicio audiret: ille in auri semuncia
totam Hispaniam scire voluit unde praetori anulus fieret.
nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen.
nullo modo possum omnia istius facta2 aut memoria
consequi aut oratione complecti: genera ipsa cupio breviter
attingere, ut hic modo3 me commonuit Pisonis anulus quod
totum effluxerat. quam multis istum putatis hominibus
honestis de digitis anulos4 abstulisse? numquam dubitavit,
quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus
est. incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum
non arbitrer.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.