[98]
tu videlicet
solus vasis Corinthiis delectaris, tu illius aeris temperationem,
tu operum liniamenta sollertissime perspicis! haec Scipio
ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissimus:
tu sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio,
sine litteris, intellegis et iudicas! vide ne ille non solum
temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se
elegantis dici volunt vicerit. nam quia quam pulchra essent
intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem,
sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse
facta,
†ut posteris nostris monumenta religiosa esse
videantur1.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ut posteris... videantur del. Eberh. edd.: fieri potest ut post facta non nulla verba exciderint, e. g. vos facite ut (s. vos severe vindicando facite ut)... videantur (Madvig)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.