[78]
tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac
sustinere non provinciae populi Romani, non nationes exterae
possint? tune quod videris, quod audieris, quod
concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto
fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur
homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae,
verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad
arma confugient, ut ab se atque a liberis1 suis legati populi
Romani scelus ac libidinem propulsare possint? nam
quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne domum
in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne
legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni?
negare non potes; habeo enim testimonium tuum2
quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras
misisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.