[130]
aedem Castoris, iudices,
P. Iunius habuit tuendam de1 L. Sulla Q. Metello consulibus.
is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium.
cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis2 sacras
locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere,
neque ii3 praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos
et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de
sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres
P. Caelius4 praetores cognoscerent et iudicarent. qua
potestate iste permissa sic abusus est5 ut ex
Cn. Fannio
et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus
in rebus apertissime impudentissimeque praedatus,
hoc voluit clarissimum relinquere indicium6 latrociniorum
suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie
possemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.