[50]
quid? si eius modi esse haec duo foedera duorum so
populorum, iudices, doceo, ut Tauromenitanis nominatim
cautum et exceptum sit foedere ne navem dare debeant,
Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit
ut navem dare necesse sit, istum autem contra foedus et
Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num cui1
dubium poterit esse quin Verre praetore plus Mamertinis
cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit? recitentur
foedera.
isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio,
ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem
rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias
maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi,
condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex
foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus,
sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere
debuerunt, hi2 ne in freto ante3 sua tecta et domos navigarent,
ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius
foederis et imperi condicionem redemerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.