[94]
ea posteaquam numerata est, contentus
hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali1
pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS
REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM
et simul ut ad causam accederet nomenque deferret,
Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari.
tum ille clare omnibus audientibus se2 id non esse facturum,
neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei
capitalis adfinem esse diceret. hic tum3 repente Pacilius
quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis
nomen4 deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et
se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis
Decembribus adsit Sthenius Syracusis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.