[97]
Matris magnae fanum apud Enguinos1 est,—iam enim
mihi non modo breviter2 de uno quoque dicendum3, sed
etiam praetereunda videntur esse permulta, ut ad maiora
istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera veniamus:
in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corinthio,
hydriasque grandis simili in4 genere atque eadem arte
perfectas idem ille Scipio5, vir omnibus rebus praecellentissimus,
posuerat et suum nomen inscripserat6. quid iam
de isto plura dicam aut querar? omnia illa, iudices,
abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter vestigia violatae
religionis nomenque P. Scipionis reliquit; hostium spolia,
monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum
posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento
atque in7 supellectile Verris8 nominabuntur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.