[160]
fac enim fuisse in eo1 C. Laeli
aut2 M. Catonis materiem atque indolem: quid ex eo boni
sperari atque effici potest qui in patris luxurie sic vixerit ut
nullum umquam pudicum neque sobrium convivium
viderit, qui in epulis cotidianis adulta aetate per triennium
inter impudicas mulieres et intemperantis viros versatus sit,
nihil umquam audierit a patre quo pudentior aut melior
esset, nihil umquam patrem facere3 viderit quod cum
imitatus esset non, id quod turpissimum est, patris similis
putaretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.