[114]
denique nunc vide quid
inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi aguntur1 et
praeclara illa Verria celebrantur, cui2 statuae Romae stant
inauratae a communi Siciliae3, quem ad modum inscriptum
videmus, datae—vide, inquam, quid inter te et hunc
Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus,
intersit. hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo
legationibusque ad eam rem missis publice laudant: te,
omnium Siculorum patronum, una Mamertina civitas, socia
furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat—ita tamen
novo more ut legati laedant4, legatio laudet—ceterae quidem
civitates publice litteris legationibus testimoniis accusant,
queruntur, arguunt: si tu absolutus sis, se funditus eversas5
esse arbitrantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 dies festi aguntur C (agitantur Vp rell.: §154 infra): festi dies aguntur O primo, corr. m. 1
2 cui Cp rell.: cuius V
3 Siciliae V: Sicilia Cp rell. (§154 infra)
4 legati laedant V rell.: om. CO1
5 se funditus eversas CO (prob. Ziel. p. 194): fund. ev. (om. se) p rell.: se ev. fund. V (Am. J. Ph. xxvi, p. 422)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.