[150]
hac condicione,
si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus;
cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium
ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam
praedam arbitraretur. nunc ne1 argumentemur, quo ista
pecunia pervenerit facit ipse indicium. primum cum vehementius
cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia
HS DLX2 milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat,
opere addicto, praedibus acceptis de HS DEX milibus
remisit D. Bruto HS cx milia. hoc, si aliena res esset,
certe facere non potuisset. deinde nummi numerati sunt
Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest.
postremo ipsius Haboni3 tabulae praedam illam istius4 fuisse
clamant. Recital NOMINA HABONI5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.