[68]
iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego
unam quamque rem colligam et causam? ex multis
similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere
videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis1, homo domi
suae cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis
suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum
accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. huic eidem
Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti
successisset, eiusdem rei nomen detulerunt. res Sopatro
facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis
iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur. citatur
reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab
accusatore ea quae erant antea non solum defensione,
verum etiam iudicio dissoluta.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 halyciensis Vpq
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.