[12]
emerserit ex peculatus etiam iudicio: meditetur de ducibus
hostium quos accepta pecunia liberavit, videat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reservavit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, verum etiam
quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani
infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse veritum1 ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id
quod negari non potest, se privatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque2 dum per me licuerit retinuisse. hoc in illo
maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. ex hoc quoque evaserit: proficiscar eo quo me iam pridem3 vocat populus
Romanus;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.