[17]
Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici1,
homines lauti et urbani, sermones eius modi2 dissipassent, quo3 animos testium retardarent, me magna pecunia a vera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex
Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in provincia cognoverant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo
timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices venimus.
sciebam in reiciundis4 iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non vitasse, cum in ipsa5
accusatione eorum industria ac diligentia probaretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.