[2]
est idem1
Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus2 ad audiendum.
praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in
rebus turpissimis cum manifesto
teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum
quaesisse videatur. patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei,
vos virtutis vestrae fructum esse laturos. nam
si iste id fecisset quod prius3 statuerat, ut non adesset, minus aliquanto
quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda
constituendaque elaborassem; vestra vero
laus tenuis plane atque obscura, iudices,
esset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.