[99]
audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem, audaciam,
amentiam, in iis1 praesertim sacris polluendis quae non
modo manibus attingi, sed ne cogitatione quidem violari fas
fuit. sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem religione
qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto
orbe terrarum. in eo sacrario intimo signum fuit Cereris
perantiquum, quod viri non modo cuius modi esset sed ne
esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium non est
viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. hoc
signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque
antiquissimo loco sustulerunt. postridie sacerdotes Cereris
atque illius fani antistitae2, maiores natu, probatae ac nobiles
mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. omnibus
acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.