[112]
quo modo igitur hoc adsequar, iudices1, ut sciam
quantum
lucri2 factum sit? non ex Aproni tabulis, quas ego cum
conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi
ut conficere tabulas se3 negaret. si mentiebatur, quam ob
rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae?
si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis
significat illum non suum negotium gessisse? ea est enim
ratio decumanorum4 ut sine plurimis litteris confici non
possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones
decumanorum litteris persequi et conficere necesse est.
iugera professi sunt aratores omnes5 imperio atque instituto
tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam
quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia6, tot ex cohorte
recuperatores proponerentur. in iugero Leontini agri medimnum
fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione;
ager efficit7 cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di
adiuvent, cum decumo. quod si quando accidit, tum fit ut
tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera
sint sata, totidem medimna decumae debeantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.