[180]
quaeret aliquis fortasse, 'tantumne igitur laborem1, tantas
inimicitias tot hominum suscepturus es2?' non studio quidem
hercule ullo neque voluntate; sed non idem licet mihi
quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi
Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe alia mihi
lege in hac civitate et condicione vivendum est. venit mihi
in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilantissimi;
qui cum se virtute non genere populo Romano
commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis
ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum
suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usque3
ad summam senectutem summa4 cum gloria vixit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.