[209]
tametsi quae ista sunt exempla multorum? nam cum
in causa tanta1, cum in crimine maximo dici a defensore
coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui
audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac
litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis;haec enim plurimum
solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis
ad audiendum. Africanos mihi et Catones et
Laelios commemorabis et eos fecisse idem2 dices? quamvis
res mihi3 non placeat, tamen contra hominum auctoritatem
pugnare non potero. an, cum eos non poteris,
proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium,
Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes
provincias habuerunt et frumentum cellae nomine imperaverunt.
Magna est hominum auctoritas, et tanta ut
etiam delicti suspicionem tegere possit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.