[156]
confitendum igitur est1 tibi
necessario Siculos inimicos esse, qui quidem et2 in te
gravissima postulata consulibus ediderint3, et me ut hanc
causam salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint4;
qui cum a praetore prohiberentur, a quattuor quaestoribus
impedirentur, omnium minas atque omnia pericula prae
salute sua levia duxerint5; qui priore actione ita testimonia
graviter vehementerque dixerint6 ut Artemonem Centuripinum
legatum et publice testem Q. Hortensius7 accusatorem,
non testem esse diceret. etenim ille cum propter virtutem
et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo,
tum etiam propter eloquentiam legatus a suis civibus electus
est, ut posset multas istius et varias iniurias quam apertissime
vobis planissimeque explicare.
dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses,
Herbitenses, Agyrinenses, Netini8, Segestani: enumerare
omnis non est necesse. scitis quam multi et9 quam multa
priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 igitur est Vp: est igitur Ob al. necessario tibi O
2 et om. VO
3 ediderint cO: ediderunt Vp al.
4 obsecrarint cO et V ut videtur: obsecrarunt p rell.
5 duxerint ck: duxerunt Vp rell.
6 dixerint ck: dixerunt Vp rell.
7 Q. om. V
8 Netineuses codd. praeter O: om. b enumerare O: et num. c: numerare rell.
9 quam multi et om. cO1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.