[115]
cognoscite
hominis aliud1 in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde
ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite:
mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius
quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum
erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam
veniebat. si habuisset iste edictum, quod ante istum et
postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset
data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod
tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede
litis vindiciarum cum satis2 accepisset, sponsionem faceret et3
ita de hereditate certaret. hoc, opinor, iure et maiores
nostri et nos semper usi sumus. videte ut hoc iste correxerit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.