[37]
placuit ratio Verri; nam hoc
animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam
venisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda
ipse discederet. adprobat consilium; auctor est ut quam
primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime
litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. scribitur
Heraclio dica.primo mirantur omnes improbitatem
calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur,
partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati.
interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege
Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. paratus
ad hanc dicam sortiendam venerat. tum eum docet
Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret
diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset. dies xxx
nondum fuerant. sperabat Heraclius, si illum diem effugisset,
ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem provincia
tum maxime exspectabat, successurum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.