[60]
verum haec, quoniam
eius modi1 causa fuit2, ferenda sunt, nihil valuisse
aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices,
nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero3
animo adfecti ferenda arbitrentur4. quid si equitibus
Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus
manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione
adferebantur? quid exspectatis, quid amplius a me5
dicendum putatis? an id agendum6 ut eo celerius de isto
transigamus quo maturius ad Apronium possimus7, id quod
ego8 illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium,
iudices, summa virtute hominem, summa industria,
summa gratia, Leontinis in publico9 biduum tenuit. A Q.
Apronio10, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem
educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato,
equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum,
biduum Leontinis in foro custodiis11 Aproni retentum
atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem12
eius depectus13 est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 eius modi VcO: huiusmodi p al. (iv, §6)
2 causa fuit cO: casus fuit V: casus ad. fuit πk
3 fortes magno ac libero O
4 arbitrentur Vp: -arentur cO
5 amplius a me VO: a me amplius p rell.
6 agendum est V
7 possim V
8 ego om. Vpk (v, §72) pervenire VcO: venire p rell.
9 publico s.l. p2
10 A Q. Apronio Madv. edd.: Atque Apronio Opk al.: quo Apronio V: a quo Apr. coni. Klotz
11 in custodiis V (§140 infra)
12 condicionem VO: -es rell.
13 depectus p (corr. ex depactus): despectus V: deiectus cO
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.