[157]
omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo
esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi
relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum
atque adeo fugiendum esse arbitrentur. hos homines tu
persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias
maximas voluntate sua contulisse? credo, qui te in tua
civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae
ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. res declarabit1
ut cupierint. iam dudum enim mihi nimium tenuiter
Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor,
utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti sint2.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.