[64]
iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae
immanitas
in vestra1 antiquissima fidelissima proximaque provincia
versata sit? iam2 videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum
antea furta3 rapinas iniquitates ignominiasque perpessa,
hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile
genus iniuriarum contumeliarumque perferre4? iam omnes
intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis
eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae
nulla ratione eripi possit. tot iudiciis interfuistis, tot
homines nocentis et improbos accusatos et vestra et superiorum
memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem
audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in
tanta impudentia5 esse versatum6?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.