[154]
quaerimus1 etiam quid iste in ultima Phrygia,
quid in
extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum
praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata
nefarius reperiatur? dubitamus quid iste in hostium praeda
molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis
fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas
quam ille omnis aedificandas locaverit? exspectemus quid
dicant ex Sicilia testes? quis umquam templum illud
aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae
testis esset? quis a signo Vortumni2 in circum maximum
venit quin is uno3 quoque gradu de avaritia tua commoneretur?
quam tu viam tensarum atque pompae eius modi
exegisti ut tu4 ipse illa ire non audeas. te putet quisquam,
cum ab Italia freto diiunctus5 esses, sociis temperasse, qui
aedem Castoris testem tuorum furtorum6 esse volueris?
quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de
te sententiam ferent, videbunt7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.