[83]
et ais1 iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse
Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit.
quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum
ad hanc rem tamen idoneo—te ipso, inquam, teste docebo
te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios
transtulisse2, neque in eos, quos tu insimularas, esse animadversum.
iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. recita
quas ad Neronem litteras misit. EPISTVLA C. VERRIS AD
NERONEM. THEMISTAGORAS ET THESSALVS —3. Themistagoram
et Thessalum scribis populum concitasse. quem
populum? qui te circumsedit, qui te vivum comburere
conatus est. Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis
ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum?
cedo mihi ipsius Verris testimonium:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.