[102]
iam vero ex Hyblensium pactionibus
intellegetis, quae factae1 sunt cum decumano Cn. Sergio,
sexiens tanto2 quam quantum satum sit ablatum esse ab
aratoribus. recita sationes et pactiones ex litteris publicis.
cognoscite pactiones Menaenorum cum Venerio servo.
cognoscite item professiones sationum et pactiones Menaenorum.
patiemini, iudices, ab sociis3, ab aratoribus populi
Romani, ab eis4 qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita
plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis
tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam
iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum
esse quam natum sit5?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.