[48]
tu mihi etiam audes mentionem
facere decumarum? tu in tanta improbitate1, in tanta
acerbitate, in tot ac2 tantis iniuriis, cum in arationibus et in
earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus
aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete
ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam
reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis3
habere cum dices4 te pluris quam ceteros decumas vendidisse?
quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut
senatus hoc tibi5 mandaverit, ut, cum omnis aratorum
fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu
illo commodoque rei frumentariae6 populum Romanum
privares7, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam
decumarum addidisses, bene de re publica8, bene de populo
Romano meritus viderere.
atque9 perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius
reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos
summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem,
duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem
repudiarit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in tanta improb. cO: om. rell. (unde vulg. tu in tanta acerbitate)
2 ac O: et p rell. (§53)
3 putas al. in mg. Lamb. 1584
4 dices p rell.: dicis Oq al. in mg. Lamb. 1584
5 tibi hoc O
6 frum. rei O
7 rem publicam privares O, al. in mg. Lamb. 1584
8 bene de re pub. cO: om. p rell.
9 Atque cO: atque haec p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.