[160]
Gavius hic quem dico, Consanus1, cum in illo numero
civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et
nescio qua ratione clam e2 lautumiis profugisset Messanamque
venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia
Reginorum, civium Romanorum3, videret et ex illo metu
mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo
legum recreatus revixisset, loqui Messanae et queri coepit
se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse
Romam, Verri se praesto advenienti futurum.non intellegebat
miser nihil interesse utrum haec Messanae an apud
istum4 in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui,
hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem
scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam.
itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur
Gavius5, eoque ipso die casu Messanam Verres venit.
res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis
in lautumiis fuisse quereretur; quem iam ingredientem
in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se6 retractum
esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod
videretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.