[175]
atque haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteris1
publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil
fictum2, nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia
quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque
perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine
relata atque confecta sunt. recita. RATIONES HALAE-
SINORVM. Cui3 pecuniam datam dicit? dic etiam clarius.
VOLCATIO, TIMARCHIDI, MAEVIO.
quid est, Verres? ne illam quidem tibi4 defensionem
reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, mancipes
frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitatibus5
decidisse, et eosdem abs te illarum civitatum nomine
pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum coemisse,
nihil haec ad te6 pertinere? mala mehercule ac misera defensio
praetorem hoc dicere: 'ego frumentum neque attigi neque
aspexi7, mancipibus potestatem probandi improbandique
permisi; mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego
autem, quam pecuniam populis dare debui, mancipibus
dedi!'
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.