[27]
verum haec emisse te dicis. quid? illa Attalica tota
Sicilia nominata ab eodem Heio peripetasmata1 emere
oblitus es? licuit eodem modo ut signa. quid enim actum
est? an litteris pepercisti? verum hominem amentem hoc
fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam
quod de sacrario esset ablatum. at quo modo abstulit?
non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius.
cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset
ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret
Agrigentum peripetasmata. quaesivi misisset ne2 ; respondit,
id quod necesse erat, se3 dicto audientem fuisse praetori,
misisse4. rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse.
quaesivi quem ad modum revertissent; negavit
adhuc revertisse. risus populi atque admiratio omnium
vestrum facta est.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.