[39]
secuta provincia
est; in qua numquam tibi venit in mentem non tibi idcirco
fascis ac securis et tantam imperi vim tantamque ornamentorum
omnium dignitatem datam ut earum rerum vi et
auctoritate omnia repagula pudoris officique perfringeres, ut
omnium bona praedam tuam duceres, ut nullius res tuta,
nullius domus clausa, nullius vita saepta, nullius pudicitia
munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse;
in qua tu te ita gessisti ut, omnibus cum teneare rebus, ad
bellum fugitivorum confugias; ex quo iam intellegis1 non
modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum2
exortam. Nisi forte Italici fugitivorum3 belli reliquias atque
illud Tempsanum4 incommodum proferes, ad quod recens
cum te peropportune fortuna attulisset5, si quid in te virtutis
aut industriae6 habuisses, idem qui semper fueras
inventus es.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.