[45]
ergo, inquiet1 aliquis, donavit populo Syracusano illam
hereditatem. primum, si id confiteri velim, tamen istum
condemnetis necesse est; neque enim permissum est ut
impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri tradere.
verum ex ista reperietis hereditate ita istum2 praedatum
ut perpauca occulte fecerit; populum3 Syracusanum
in maximam invidiam sua infamia, alieno praemio pervenisse,
paucos Syracusanos,—eos qui nunc se4 publice
laudationis causa venisse dicunt,—et tunc5 participes praedae
fuisse et nunc non ad istius laudationem, sed ad communem
litium aestimationem venisse6. posteaquam damnatus
est absens, non solum illius hereditatis de qua
ambigebatur, quae erat HS triciens, sed omnium bonorum
paternorum ipsius Heraclii, quae non minor erat pecunia,
palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio
traditur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.