Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[100]
Quid, quod in annalibus habemus Veienti bello,
cum lacus Albanus praeter modum crevisset, Veientem
quendam ad nos hominem nobilem perfugisse,
eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta
haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundaret; et, si lacus emissus lapsu et cursu suo ad
mare profluxisset, perniciosum populo Romano; sin
autem ita esset eductus, ut ad mare pervenire non
posset, tum salutare nostris fore? ex quo illa
admirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est. cum autem Veientes bello fessi legatos
ad senatum misissent, tum ex eis quidam dixisse
dicitur non omnia ilium transfugam ausum esse
senatui dicere; in isdem enim fatis scriptum Veientes
habere fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod
quidem sexennio post Veios captos factum esse
videmus.
[p. 332]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.