Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[123]
Scriptum est item, cum Critonis, sui familiaris,
oculum alligatum vidisset, quaesivisse, quid esset;
cum autem ille respondisset in agro, ambulanti
ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum
suum recidisse, tum Socrates: 'Non enim paruisti
mihi revocanti, cum uterer, qua soleo, praesagitione
divina.' Idem etiam Socrates, cum apud Delium
male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque
cum ipso Lachete, ut ventum est in trivium, eadem,
[p. 358]
qua ceteri, fugere noluit. quibus quaerentibus, cur
non eadem via pergeret, deterreri se a deo dixit;
cum quidem ei, qui alia via fugerant, in hostium
equitatum inciderunt. permulta collecta sunt ab
Antipatro quae mirabiliter a Socrate divinata sunt,
quae praetermittam, tibi enim nota sunt, mihi ad
commemorandum non necessaria.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.