Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[109]
Assumit autem Cratippus hoc modo: 'Sunt
autem innumerabiles praesensiones non fortuitae.'
At ego dico nullam. vide, quanta sit controversia.
iam assumptione non concessa nulla conclusio est.
'At impudentes sumus qui, cum tam perspicuum
sit, non concedamus.' Quid est 'perspicuum '?
'Multa vera,' inquit, 'evadere.' Quid, quod multo
[p. 494]
plura falsa? nonne ipsa varietas, quae est propria
fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse
docet? deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera
est—tecum enim mihi res est—non intellegis eadem
uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes
ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos?
quorum generum nullum est ex quo non aliquid
sicut praedictum sit evaserit. ergo aut ea quoque
genera divinandi sunt, quae tu rectissime improbas,
aut, si ea non sunt, non intellego cur haec duo sint
quae relinquis. qua ergo ratione haec inducis,
eadem illa possunt esse, quae tollis.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.